monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 41
Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti, id est non prohibebis praedicatorem vivere de Evangelio, id est de praedicatione, sed ne hoc videatur ad litteram esse dictum, subdit: Nunquid de bobus cura est Deo? id est ut de eis in lege praecipiat? Non pro bobus, hoc dicit, quia propter nos tantum dicit, quod ita ait: An propter nos, utique hoc dicit? Quasi dicat: Dicit utique. Nam, etc. [Ambrosius] Quasi dicat: Vere hoc propter nos dicit, quia haec et alia eodem spectantia, propter nos scripta sunt, ut hoc ipsum verum est.